Ezra 2

etc. Judaeae scilicet non Babyloniae. Ad hanc enim pertinebant etiam de captivorum stirpe in Babylonia lati. Toto enim animo Judaeam et Jerusalem suspirabant, quorum figuram gerit dux eorum Zorobabel, qui nomine ipso se ortum in Babylone demonstrat, sed intentione et opere civem Jerusalem. Altiori sensu filii Ecclesiae, filii sunt patriae coelestis, non solum qui Ecclesiae sacramentis jam sunt imbuti, sed etiam qui foris, id est inter impios aliquando aberrantes divina electione ante saecula praeordinati ad vitam divinae gratiae ministeriis sunt consecrandi. BEDA in Esdram, tom. 2. Cum enim liberati de potestate Satanae, etc., usque ad visio autem pacis et confessio in praesenti inchoatur, et in futuro perficitur. ID., ibid. Ideo vigilanter Scriptura distinxit de qua generatione captivorum soluti in patriam redierint, etc., usque ad pro quibus certa mercede remuneret. etc. ID., ibid. Populum Israel tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi. . etc. ID., ibid. Nathinaei qui post sacerdotes, Levitas, cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc fuere qui nunc in Ecclesia subdiaconi vocantur, obedientes officiis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a populo. ID., ibid. Hoc loco etiam secundum litteram gratia Dei ostenditur, qua etiam in Veteri Testamento gentiles ad salutem recipiebantur, dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat adjuncti sunt, qui utrum ex Israel, an ex proselytis essent, ignorabatur: eorumque simul inter filios Israel numerus exponitur: etsi enim longa separatione patrum suorum a templo vel populo Dei quomodo ad eum pertinerent indicare nequierant: qui tamen data generali licentia de captivitate ascenderant, ut socii recipiebantur; gaudebant etenim caeteri Israelitae eos ob amorem communis fidei et religionis habere quasi fratres et notos, etsi in origine carnis minus cognoscebant eos. Allegorice autem inter poenitentes qui liberati a captivitate vitiorum ad aedificandam vel in se, vel in aliis domum Domini ascendunt, sunt nonnulli qui plurimis gravioribus peccatis astricti, qui a Deo ab omni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihili prorsus bonitatis et religionis quam a doctoribus acceperant, in eis remansisse videatur, nec possunt indicare utrum ex Israel, id est ex sancta Ecclesia fuerint generati, quia tales peccando facti sunt, quasi nunquam pertinuerint ad Spiritum sanctum, poenitendo tamen corriguntur et convertuntur, ut numerus eorum inter veros Israelitas in quibus dolus non est, conscribatur in coelis. . BED., ibid. Eadem cautela filii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua erga populum. Curabant enim, ut distincte patesceret qui vere ad populum Israel vel ad genus sacerdotale pertinerent, qui aut suspecti aut certa proselytorum, id est, advenarum essent stirpe procreati. Sacerdotes ergo suspectos ab altaris moverunt officio, usque dum certius eorum origo claresceret, sed nihilominus in societate transmigrantium, unanimi secum pace servaverunt. Mystice autem quaerunt filii sacerdotum de captivitate Babylonica ascendentes scripturam genealogiae suae, nec invenientes, de sacerdotio ejiciuntur cum ministri altaris in tanta flagitia vel nefanda dogmata decidunt, ut etsi poenitendo ad salutem animae redeant, non tamen digni sunt qui ad sacrum gradum restituantur. Etsi enim inter fideles vitam exspectent aeternam, non tamen scripturam gradus sui, quem repetere nequeunt inter perfectos sacerdotes inveniunt. etc. BED., ibid. Hi eos significant qui profectu emendatioris vitae vitia superare, et virtutum culmen ascendere satagunt, nondum tamen sibi ad providendam viam regularis vitae sufficiunt, sed eorum qui in Christo praecesserunt industria coercentur et diriguntur. BED., ibid.Mystice, in templo vel populo Dei sunt cantores, etc., usque ad et quasi suavitate suae vocis adjuvant aedificantes templum. . ID., ibid. Mulus ex asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternae necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum caeteris electis de confusione diabolicae captivitatis erepti, ad supernae civitatis moenia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde: Psal. 138.. Et alibi: Ibid. 35.. . etc. ID., ibid. Magnae devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant. Haec est enim mensura perfectionis, pro posse suo quemque pro Domino laborare, et statum Ecclesiae primo in se, deinde in proximis confirmare. Qui taliter conversantur, recte principes patrum vocantur, quia perfectionem vitae et doctrinae illis qui in Ecclesia per sollicitudinis studium patres vocantur altius vivendo principantur. BED., ibid. Aurum et argentum et vestes sacerdotales, etc., usque ad Quo enim gravius se errasse meminerunt, eo ardentius bonis operibus insistunt. Levita a Chaldaeis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judaeam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldaea servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus praedecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad moenia propriae virtutis vel civitatis ascendunt. BEDA ubi supra. Universum Israel, non decem tribus tantum dicit, quae quondam vocabantur Israel ad distinctionem duarum quae vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judaei, quod regnante Christo suo, cum caeteris suae gentis hominibus sint in Judaeam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitae, cantores, janitores, et Nathinaei, omnisque Israel in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per poenitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitae vel filii Israel, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi praemia relinquant; unde: etc. Apoc. 2.; et alibi: Ibid. 3..
Copyright information for VulgGlossa